Phaedrus 4,14

Latein

De Leone Regnante

(1) Tacere [ubi] tormentum, [par] poenast loqui.

(2) Cum se ferarum regem fecisset leo,
et aequitatis uellet famam consequi,
a pristina deflexit consuetudine,
atque inter illas tenui contentus cibo
sancta incorrupta iura reddebat fide.
(3) Postquam labare coepit paenitentia,

(et mutare non posset naturam, coepit aliquos ducere in secretum et fallacia quaerere si ei osputeret.

(4) Illos qui dicebant "putet," et qui dicebant "non putet," omnes tamen laniabat, ita utsaturaretur sanguine.

(5) Cum multis hoc fecisset, postea simium interrogabat si putorem haberet inore.

(6) Ille quasi cinnamomum dixit fragrare et quasi deorum altaria.

(7) Leo erubuit laudatorem, sed, utdeciperet, mutauit fidem et quaesiuit fraudem, atque languere se simulabat.

(8) Continuo ueneruntmedici; qui, ut uenas serunt ei sumere cibum aliquem qui leuis esset et tolleret fastidium prodigestione, ut regibus omnia licent.

(9) "Ignota est" inquit "mihi caro simii; uellem illam probare."

(10) Utest locutus, statim necatur beniloquus simius, ut eius carnem cito escam sumeret.
(11) [Una enim est poena loquentis et no loquentis.]

Deutsch

bald verfügbar