(1) Unde igitur potius incipiam quam ab ea civitate, quae tibi una in amore atque in deliciis fuit, aut ex quo potius numero quam ex ipsis laudatoribus tuis?
(2) Facilius enim perspicietur qualis apud eos fueris qui te oderunt, qui accusant, qui persequuntur, cum apud tuos Mamertinos inveniare improbissima ratione esse praedatus.
(3) C. Heius est Mamertinus – omnes hoc mihi qui Messanam accesserunt facile concedunt – omnibus rebus illa in civitate ornatissimus.
(4) Huius domus est vel optima Messanae, notissima quidem certe et nostris hominibus apertissima maximeque hospitalis.
(5) Ea domus ante istius adventum ornata sic fuit, ut urbi quoque esset ornamento; nam ipsa Messana, quae situ moenibus portuque ornata sit, ab his rebus, quibus iste delectatur, sane vacua atque nuda est.
(1) Wo soll ich demnach eher anfangen als bei dieser Bürgerschaft, die ganz besonders deine Liebe und Zuneigung genoss, oder eher bei welcher Gruppe von Menschen als bei deinen Entlastungzeugen selber?